Weihnachten in Berlin

In dulci iubilo

In dulci iubilo
cantate domino
nostri cordis gaudium
in praesaepio
et fulget ut lux solis
in matris gremio
ergo merito
iubilizat cor omne
mentis tripudio

O Jesu parvule
langueo post te
laetum fac cor meum
tu puer optime
et tuum fer auxilium
tu puer inclite
trahe me post te
ad regnum patris tui
tu princeps gloriae

Ubi sunt gaudia
plena gloria
ubi canunt angeli
di nova cantica
nam sonat vox laetitiae
in regis curia
eia qualia
laetam mentem faciat
Christi praesentia

Maria nostra spes
da, virgo nobilis,
ne nos repellat fragiles
tua progenies
nostra dele peccamina
laudanda species
vitam nobis des
et nostra sit hereditas
aeterna requies